| Chapter 1 |
1 |
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit --
|
2 |
sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte --
|
3 |
et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur --
|
4 |
non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae; --
|
5 |
ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum --
|
6 |
quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit --
|