| Chapter 19 |
1 |
impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum --
|
2 |
quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti --
|
3 |
adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur --
|
4 |
ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant --
|
5 |
ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent --
|
6 |
omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi --
|
7 |
nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio --
|
8 |
per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra --
|
9 |
tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos --
|
10 |
memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum --
|
11 |
novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis --
|
12 |
in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias --
|
13 |
etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant --
|
14 |
et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos --
|
15 |
qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus --
|
16 |
percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat --
|
17 |
in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu --
|
18 |
agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant --
|
19 |
ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur --
|