| Chapter 18 |
1 |
qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum --
|
2 |
quis sufficit enarrare opera illius --
|
3 |
quis enim investigabit magnalia eius --
|
4 |
virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius --
|
5 |
non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei --
|
6 |
cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur --
|
7 |
quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius --
|
8 |
numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi --
|
9 |
propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam --
|
10 |
vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est --
|
11 |
ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis --
|
12 |
miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem --
|
13 |
qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum --
|
14 |
misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius --
|
15 |
fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali --
|
16 |
nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus --
|
17 |
nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato --
|
18 |
stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos --
|
19 |
ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce --
|
20 |
ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem --
|
21 |
ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam --
|
22 |
non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum --
|
23 |
ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum --
|
24 |
memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies --
|
25 |
memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum --
|
26 |
a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei --
|
27 |
homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia --
|
28 |
omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem --
|
29 |
sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia --
|
30 |
de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere --
|
31 |
si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis --
|
32 |
ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum --
|
33 |
ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae --
|