| Chapter 4 |
1 |
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum --
|
2 |
in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam --
|
3 |
prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem --
|
4 |
quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur --
|
5 |
sanctificatur enim per verbum Dei et orationem --
|
6 |
haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es --
|
7 |
ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem --
|
8 |
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae --
|
9 |
fidelis sermo et omni acceptione dignus --
|
10 |
in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium --
|
11 |
praecipe haec et doce --
|
12 |
nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate --
|
13 |
dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae --
|
14 |
noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii --
|
15 |
haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus --
|
16 |
adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt --
|