| Chapter 5 |
1 |
seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres --
|
2 |
anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate --
|
3 |
viduas honora quae vere viduae sunt --
|
4 |
si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo --
|
5 |
quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die --
|
6 |
nam quae in deliciis est vivens mortua est --
|
7 |
et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint --
|
8 |
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior --
|
9 |
vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor --
|
10 |
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est --
|
11 |
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt --
|
12 |
habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt --
|
13 |
simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet --
|
14 |
volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia --
|
15 |
iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan --
|
16 |
si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat --
|
17 |
qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina --
|
18 |
dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua --
|
19 |
adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus --
|
20 |
peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant --
|
21 |
testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando --
|
22 |
manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi --
|
23 |
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates --
|
24 |
quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur --
|
25 |
similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt --
|