| Chapter 15 |
1 |
notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis --
|
2 |
per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis --
|
3 |
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas --
|
4 |
et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas --
|
5 |
et quia visus est Cephae et post haec undecim --
|
6 |
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt --
|
7 |
deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus --
|
8 |
novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi --
|
9 |
ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei --
|
10 |
gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum --
|
11 |
sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis --
|
12 |
si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est --
|
13 |
si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit --
|
14 |
si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra --
|
15 |
invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt --
|
16 |
nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit --
|
17 |
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris --
|
18 |
ergo et qui dormierunt in Christo perierunt --
|
19 |
si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus --
|
20 |
nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium --
|
21 |
quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum --
|
22 |
et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur --
|
23 |
unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius --
|
24 |
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem --
|
25 |
oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius --
|
26 |
novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat --
|
27 |
omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia --
|
28 |
cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus --
|
29 |
alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis --
|
30 |
ut quid et nos periclitamur omni hora --
|
31 |
cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro --
|
32 |
si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur --
|
33 |
nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala --
|
34 |
evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor --
|
35 |
sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt --
|
36 |
insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur --
|
37 |
et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum --
|
38 |
Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus --
|
39 |
non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium --
|
40 |
et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium --
|
41 |
alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate --
|
42 |
sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione --
|
43 |
seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute --
|
44 |
seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est --
|
45 |
factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem --
|
46 |
sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale --
|
47 |
primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis --
|
48 |
qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes --
|
49 |
igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis --
|
50 |
hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit --
|
51 |
ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur --
|
52 |
in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur --
|
53 |
oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem --
|
54 |
cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria --
|
55 |
ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus --
|
56 |
stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex --
|
57 |
Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum --
|
58 |
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino --
|