| Chapter 16 |
1 |
de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite --
|
2 |
per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant --
|
3 |
cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem --
|
4 |
quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt --
|
5 |
veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo --
|
6 |
apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero --
|
7 |
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit --
|
8 |
permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten --
|
9 |
ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi --
|
10 |
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego --
|
11 |
ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus --
|
12 |
de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit --
|
13 |
vigilate state in fide viriliter agite et confortamini --
|
14 |
omnia vestra in caritate fiant --
|
15 |
obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos --
|
16 |
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti --
|
17 |
gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt --
|
18 |
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt --
|
19 |
salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia --
|
20 |
salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto --
|
21 |
salutatio mea manu Pauli --
|
22 |
si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha --
|
23 |
gratia Domini Iesu vobiscum --
|