| Chapter 18 |
1 |
occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis --
|
2 |
non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius --
|
3 |
impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium --
|
4 |
aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae --
|
5 |
accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii --
|
6 |
labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat --
|
7 |
os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius --
|
8 |
verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris --
|
9 |
qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis --
|
10 |
turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur --
|
11 |
substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum --
|
12 |
antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur --
|
13 |
qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum --
|
14 |
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere --
|
15 |
cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam --
|
16 |
donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit --
|
17 |
iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum --
|
18 |
contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat --
|
19 |
frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium --
|
20 |
de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum --
|
21 |
mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius --
|
22 |
qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino --
|
23 |
cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide --
|
24 |
vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater --
|