| Chapter 19 |
1 |
melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens --
|
2 |
ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit --
|
3 |
stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo --
|
4 |
divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur --
|
5 |
testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet --
|
6 |
multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti --
|
7 |
fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit --
|
8 |
qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona --
|
9 |
testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit --
|
10 |
non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus --
|
11 |
doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi --
|
12 |
sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius --
|
13 |
dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier --
|
14 |
domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens --
|
15 |
pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet --
|
16 |
qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur --
|
17 |
feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei --
|
18 |
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam --
|
19 |
qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet --
|
20 |
audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis --
|
21 |
multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit --
|
22 |
homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax --
|
23 |
timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi --
|
24 |
abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam --
|
25 |
pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam --
|
26 |
qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix --
|
27 |
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae --
|
28 |
testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem --
|
29 |
parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus --
|