| Chapter 141 |
1 |
intellectus David cum esset in spelunca oratio --
|
2 |
voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum --
|
3 |
effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio --
|
4 |
in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi --
|
5 |
considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam --
|
6 |
clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium --
|
7 |
intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me --
|
8 |
educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi --
|