| Chapter 140 |
1 |
psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te --
|
2 |
dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum --
|
3 |
pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis --
|
4 |
non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum --
|
5 |
corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum --
|
6 |
absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt --
|
7 |
sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum --
|
8 |
quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam --
|
9 |
custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem --
|
10 |
cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam --
|