| Chapter 16 |
1 |
propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt --
|
2 |
pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram --
|
3 |
ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam --
|
4 |
oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur --
|
5 |
etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur --
|
6 |
non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae --
|
7 |
qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem --
|
8 |
et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo --
|
9 |
illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari --
|
10 |
filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos --
|
11 |
in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio --
|
12 |
etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia --
|
13 |
tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis --
|
14 |
homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est --
|
15 |
sed tuam manum effugere inpossibile est --
|
16 |
negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati --
|
17 |
quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum --
|
18 |
quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem --
|
19 |
et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret --
|
20 |
pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem --
|
21 |
substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur --
|
22 |
nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans --
|
23 |
hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est --
|
24 |
creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt --
|
25 |
propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt --
|
26 |
ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat --
|
27 |
quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat --
|
28 |
ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare --
|
29 |
ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua --
|