| Chapter 9 |
1 |
Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo --
|
2 |
et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est --
|
3 |
ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet --
|
4 |
da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis --
|
5 |
quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum --
|
6 |
et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur --
|
7 |
tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum --
|
8 |
dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio --
|
9 |
et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis --
|
10 |
mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te --
|
11 |
scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia --
|
12 |
et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei --
|
13 |
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus --
|
14 |
cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae --
|
15 |
corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem --
|
16 |
et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit --
|
17 |
sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis --
|
18 |
et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines --
|
19 |
et per sapientiam sanati sunt --
|