| Chapter 11 |
1 |
cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die --
|
2 |
dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum --
|
3 |
si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus --
|
4 |
cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt --
|
5 |
Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo --
|
6 |
et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus --
|
7 |
dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum --
|
8 |
statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit --
|
9 |
tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat --
|
10 |
unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo --
|
11 |
et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio --
|
12 |
cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt --
|
13 |
tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo --
|
14 |
et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi --
|
15 |
quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit --
|
16 |
et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum --
|
17 |
dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum --
|
18 |
ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo --
|
19 |
et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat --
|
20 |
veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus --
|
21 |
et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt --
|