| Chapter 5 |
1 |
tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater --
|
2 |
quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi --
|
3 |
tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet --
|
4 |
sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea --
|
5 |
tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum --
|
6 |
et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis --
|
7 |
at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum --
|
8 |
cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis --
|
9 |
cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo --
|
10 |
tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum --
|
11 |
ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit --
|
12 |
et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video --
|
13 |
cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris --
|
14 |
dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam --
|
15 |
et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te --
|
16 |
cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu --
|
17 |
cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat --
|
18 |
sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius --
|
19 |
et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum --
|
20 |
dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum --
|
21 |
respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum --
|
22 |
tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul --
|
23 |
cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis --
|
24 |
numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum --
|
25 |
sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum --
|
26 |
dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum --
|
27 |
credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos --
|
28 |
ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit --
|