| Chapter 1 |
1 |
Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet --
|
2 |
cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit --
|
3 |
ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret --
|
4 |
cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere --
|
5 |
denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium --
|
6 |
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens --
|
7 |
ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem --
|
8 |
haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat --
|
9 |
cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei --
|
10 |
ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato --
|
11 |
igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua --
|
12 |
et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum --
|
13 |
et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis --
|
14 |
et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset --
|
15 |
pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis --
|
16 |
cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti --
|
17 |
et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti --
|
18 |
post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo --
|
19 |
Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis --
|
20 |
esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat --
|
21 |
denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum --
|
22 |
at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius --
|
23 |
Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum --
|
24 |
post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius --
|
25 |
et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei --
|