| Chapter 10 |
1 |
Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit --
|
2 |
aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est --
|
3 |
et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt --
|
4 |
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur --
|
5 |
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu --
|
6 |
et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant --
|
7 |
propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum --
|
8 |
et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos --
|
9 |
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit --
|
10 |
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt --
|
11 |
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem --
|
12 |
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis --
|
13 |
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit --
|
14 |
Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat --
|
15 |
Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant --
|
16 |
hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum --
|
17 |
multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt --
|
18 |
quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes --
|
19 |
Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est --
|
20 |
hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere --
|
21 |
cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis --
|
22 |
hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit --
|
23 |
armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit --
|
24 |
Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus --
|
25 |
Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti --
|
26 |
ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit --
|
27 |
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt --
|
28 |
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant --
|
29 |
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes --
|
30 |
ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant --
|
31 |
interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti --
|
32 |
Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas --
|
33 |
Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor --
|
34 |
at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant --
|
35 |
sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant --
|
36 |
sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare --
|
37 |
per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt --
|
38 |
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit --
|