| Chapter 5 |
1 |
eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum --
|
2 |
contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas --
|
3 |
et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum --
|
4 |
quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti --
|
5 |
sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem --
|
6 |
Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum --
|
7 |
et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten --
|
8 |
ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est --
|
9 |
et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus --
|
10 |
et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans --
|
11 |
his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit --
|
12 |
iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare --
|
13 |
fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces --
|
14 |
erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta milia vincti --
|
15 |
sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit proditor --
|
16 |
et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat --
|
17 |
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio --
|
18 |
alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia --
|
19 |
verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit --
|
20 |
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur --
|
21 |
igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem --
|
22 |
reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est --
|
23 |
in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus --
|
24 |
cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac iuvenes vendere --
|
25 |
qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit --
|
26 |
omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit --
|
27 |
Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et faeni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis --
|