| Chapter 7 |
1 |
anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic --
|
2 |
et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum --
|
3 |
et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum --
|
4 |
et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui --
|
5 |
et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos --
|
6 |
et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra --
|
7 |
nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum --
|
8 |
et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum --
|
9 |
et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel --
|
10 |
et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo --
|
11 |
et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno --
|
12 |
et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt --
|
13 |
et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem --
|
14 |
dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos --
|
15 |
et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris --
|
16 |
et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est --
|
17 |
carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret --
|
18 |
et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt --
|
19 |
et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit --
|
20 |
et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem --
|
21 |
et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui --
|
22 |
et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel --
|
23 |
et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes --
|
24 |
et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem --
|
25 |
vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus --
|
26 |
et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum --
|
27 |
et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis --
|
28 |
dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace --
|
29 |
et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam --
|
30 |
et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius --
|
31 |
et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama --
|
32 |
et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David --
|
33 |
et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege --
|
34 |
et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe --
|
35 |
et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna --
|
36 |
et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt --
|
37 |
tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo --
|
38 |
fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant --
|
39 |
et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae --
|
40 |
et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit --
|
41 |
qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia --
|
42 |
sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius --
|
43 |
et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio --
|
44 |
ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt --
|
45 |
et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus --
|
46 |
et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus --
|
47 |
et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem --
|
48 |
et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna --
|
49 |
et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar --
|
50 |
et siluit terra Iuda dies paucos --
|