| Chapter 6 |
1 |
et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro --
|
2 |
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia --
|
3 |
et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate --
|
4 |
et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam --
|
5 |
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda --
|
6 |
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt --
|
7 |
et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam --
|
8 |
et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat --
|
9 |
et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori --
|
10 |
et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine --
|
11 |
et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea --
|
12 |
nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa --
|
13 |
cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena --
|
14 |
et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum --
|
15 |
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret --
|
16 |
et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono --
|
17 |
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator --
|
18 |
et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium --
|
19 |
et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos --
|
20 |
et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas --
|
21 |
et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel --
|
22 |
et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros --
|
23 |
nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius --
|
24 |
et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur --
|
25 |
et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros --
|
26 |
et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt --
|
27 |
et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos --
|
28 |
et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant --
|
29 |
sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius --
|
30 |
et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium --
|
31 |
et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter --
|
32 |
et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis --
|
33 |
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt --
|
34 |
et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium --
|
35 |
et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant --
|
36 |
hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea --
|
37 |
sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae --
|
38 |
et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius --
|
39 |
et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis --
|
40 |
et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate --
|
41 |
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis --
|
42 |
et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri --
|
43 |
et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex --
|
44 |
et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum --
|
45 |
et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc --
|
46 |
et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic --
|
47 |
et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis --
|
48 |
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion --
|
49 |
et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae --
|
50 |
et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam --
|
51 |
et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula --
|
52 |
fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos --
|
53 |
escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant --
|
54 |
et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum --
|
55 |
et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret --
|
56 |
et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia --
|
57 |
festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno --
|
58 |
nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum --
|
59 |
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec --
|
60 |
et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam --
|
61 |
et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione --
|
62 |
et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro --
|
63 |
et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem --
|