| Chapter 16 |
1 |
tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens --
|
2 |
incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius --
|
3 |
Dominus conterens bella Dominus nomen est illi --
|
4 |
qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum --
|
5 |
venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles --
|
6 |
dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem --
|
7 |
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum --
|
8 |
non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum --
|
9 |
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel --
|
10 |
unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum --
|
11 |
sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius --
|
12 |
horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius --
|
13 |
tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti --
|
14 |
filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei --
|
15 |
hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro --
|
16 |
Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest --
|
17 |
tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae --
|
18 |
montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam --
|
19 |
qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia --
|
20 |
vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos --
|
21 |
dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum --
|
22 |
et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas --
|
23 |
porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis --
|
24 |
erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith --
|
25 |
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel --
|
26 |
erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius --
|
27 |
erat autem diebus festis procedens cum gloria magna --
|
28 |
mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam --
|
29 |
luxitque illam omnis populus diebus septem --
|
30 |
in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis --
|