| Chapter 15 |
1 |
ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus, --
|
2 |
et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt. --
|
3 |
ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium, --
|
4 |
quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur. --
|
5 |
ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum, --
|
6 |
propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum. --
|
7 |
propterea dicit Dominus: --
|
8 |
iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter. --
|
9 |
vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me. --
|
10 |
ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti, --
|
11 |
sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius. --
|
12 |
lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus. --
|
13 |
lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile. --
|
14 |
vae saeculo et qui habitant in eum. --
|
15 |
quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum. --
|
16 |
erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua. --
|
17 |
concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit. --
|
18 |
propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent. --
|
19 |
non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam. --
|
20 |
ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis. --
|
21 |
sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus: --
|
22 |
non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram. --
|
23 |
et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum. --
|
24 |
vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus, --
|
25 |
non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam. --
|
26 |
novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem. --
|
27 |
iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum. --
|
28 |
ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente. --
|
29 |
et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient. --
|
30 |
Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis. --
|
31 |
et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos, --
|
32 |
et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam, --
|
33 |
et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum. --
|
34 |
ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae. --
|
35 |
et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi --
|
36 |
et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram, --
|
37 |
et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi --
|
38 |
a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente. --
|
39 |
et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur. --
|
40 |
et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile. --
|
41 |
ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum. --
|
42 |
et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum. --
|
43 |
et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam. --
|
44 |
convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam, --
|
45 |
et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt. --
|
46 |
et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius, --
|
47 |
vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari. --
|
48 |
odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus: --
|
49 |
inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae --
|
50 |
sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te. --
|
51 |
et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores. --
|
52 |
numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus, --
|
53 |
nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es: --
|
54 |
exorna speciem vultus tui? --
|
55 |
merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies. --
|
56 |
sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis. --
|
57 |
et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent. --
|
58 |
et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae. --
|
59 |
propter priora misera es et iterum excipies mala. --
|
60 |
et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia. --
|
61 |
extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis. --
|
62 |
omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument. --
|
63 |
et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt. --
|