| Chapter 12 |
1 |
et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi, --
|
2 |
et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum. --
|
3 |
et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo: --
|
4 |
ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi. --
|
5 |
ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac. --
|
6 |
nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem. --
|
7 |
et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam, --
|
8 |
conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam. --
|
9 |
dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me: --
|
10 |
haec est interpretatio visionis huius quam vidisti: --
|
11 |
aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo, --
|
12 |
sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi. --
|
13 |
ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam. --
|
14 |
regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum. --
|
15 |
nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim. --
|
16 |
haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti. --
|
17 |
et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius. --
|
18 |
haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium. --
|
19 |
et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius, --
|
20 |
haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient --
|
21 |
adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur. --
|
22 |
et quoniam vidisti tria capita quiescentia, --
|
23 |
haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram --
|
24 |
et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae. --
|
25 |
isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius. --
|
26 |
et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis. --
|
27 |
nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet. --
|
28 |
unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet. --
|
29 |
et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte, --
|
30 |
haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum, --
|
31 |
sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti. --
|
32 |
hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum. --
|
33 |
statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos. --
|
34 |
nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio. --
|
35 |
hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius. --
|
36 |
tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc. --
|
37 |
scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito. --
|
38 |
et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec. --
|
39 |
tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi. --
|
40 |
et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes: --
|
41 |
quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc? --
|
42 |
tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate. --
|
43 |
aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt? --
|
44 |
si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion. --
|
45 |
nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi: --
|
46 |
confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob. --
|
47 |
est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione. --
|
48 |
ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae. --
|
49 |
et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos. --
|
50 |
et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem. --
|
51 |
ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis. --
|