| Chapter 6 |
1 |
in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israhel super eos. --
|
2 |
tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, --
|
3 |
cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius --
|
4 |
et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant? --
|
5 |
et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum. --
|
6 |
et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur. --
|
7 |
exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem. --
|
8 |
omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam --
|
9 |
et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus; --
|
10 |
et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici. --
|
11 |
tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis? --
|
12 |
ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos. --
|
13 |
at illi responderunt nobis dicentes: nos sumus servi Domini, qui fecit caelum et terram. --
|
14 |
et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege Israhel magno et fortissimo et consummata est. --
|
15 |
et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Dominum Israhel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babyloniae, regis Chaldeorum. --
|
16 |
et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam. --
|
17 |
in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae, scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare. --
|
18 |
et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo. --
|
19 |
et praeceptum est eis, ut ferrent haec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini aedificare in loco suo. --
|
20 |
tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem. --
|
21 |
nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia. --
|
22 |
et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur a domino rege nostro, scribat de his nobis. --
|
23 |
tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista: --
|
24 |
anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni adsiduo; --
|
25 |
cuius altitudo sit cubitorum sexaginta, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et inpendia dari de domo Cyri regis; --
|
26 |
et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in Babyloniam, restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant posita ut ponantur illic. --
|
27 |
et praecepit curam agere Sisennem, subregulum Syriae et Foenices, et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Foenice praesides, ut abstinerent se ab eodem loco; sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco. --
|
28 |
et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici, ut adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum, donec consummetur templum aedis Domini; --
|
29 |
et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos, --
|
30 |
similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione, --
|
31 |
ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita. --
|
32 |
et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi adscribantur. --
|
33 |
propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem. --
|
34 |
ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum haec fieri. --
|