| Chapter 50 |
1 |
Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit --
|
2 |
templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi --
|
3 |
in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum --
|
4 |
qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie --
|
5 |
qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est --
|
6 |
quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet --
|
7 |
et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei --
|
8 |
quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis --
|
9 |
quasi ignis effulgens et tus ardens in igni --
|
10 |
quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso --
|
11 |
quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis --
|
12 |
in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum --
|
13 |
in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano --
|
14 |
sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua --
|
15 |
oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis --
|
16 |
porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae --
|
17 |
et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi --
|
18 |
tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo --
|
19 |
tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso --
|
20 |
et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus --
|
21 |
et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt --
|
22 |
tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari --
|
23 |
et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei --
|
24 |
et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam --
|
25 |
det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos --
|
26 |
credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis --
|
27 |
duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim --
|
28 |
qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis --
|
29 |
doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo --
|
30 |
beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper --
|
31 |
si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est --
|