| Chapter 48 |
1 |
et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat --
|
2 |
qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini --
|
3 |
verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae --
|
4 |
sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi --
|
5 |
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei --
|
6 |
qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo --
|
7 |
qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis --
|
8 |
qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te --
|
9 |
qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum --
|
10 |
qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob --
|
11 |
beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt --
|
12 |
nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum --
|
13 |
Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum --
|
14 |
nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius --
|
15 |
in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius --
|
16 |
in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram --
|
17 |
et relicta est gens perpauca et princeps in domo David --
|
18 |
quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata --
|
19 |
Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum --
|
20 |
in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua --
|
21 |
tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres --
|
22 |
et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum --
|
23 |
non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae --
|
24 |
subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei --
|
25 |
nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei --
|
26 |
in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam --
|
27 |
spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum --
|
28 |
ostendit futura et abscondita antequam evenirent --
|