| Chapter 46 |
1 |
fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum --
|
2 |
maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel --
|
3 |
quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas --
|
4 |
quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit --
|
5 |
aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo --
|
6 |
invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis --
|
7 |
impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios --
|
8 |
ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes --
|
9 |
et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae --
|
10 |
et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel --
|
11 |
et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem --
|
12 |
ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo --
|
13 |
et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino --
|
14 |
ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo --
|
15 |
et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria --
|
16 |
dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua --
|
17 |
in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta --
|
18 |
et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis --
|
19 |
et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati --
|
20 |
et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam --
|
21 |
et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim --
|
22 |
et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo --
|
23 |
et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis --
|