| Chapter 38 |
1 |
honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus --
|
2 |
a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem --
|
3 |
disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur --
|
4 |
Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi --
|
5 |
nonne a ligno indulcata est amara aqua --
|
6 |
ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis --
|
7 |
in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius --
|
8 |
pax enim Dei super faciem terrae --
|
9 |
fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te --
|
10 |
averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum --
|
11 |
da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico --
|
12 |
etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria --
|
13 |
est enim tempus quando in manus eorum incurras --
|
14 |
ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum --
|
15 |
qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici --
|
16 |
fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius --
|
17 |
propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam --
|
18 |
[] --
|
19 |
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem --
|
20 |
in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius --
|
21 |
non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum --
|
22 |
noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis --
|
23 |
memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie --
|
24 |
in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui --
|
25 |
sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur --
|
26 |
qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum --
|
27 |
cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum --
|
28 |
sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus --
|
29 |
sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur --
|
30 |
vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius --
|
31 |
cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione --
|
32 |
sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius --
|
33 |
in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam --
|
34 |
cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem --
|
35 |
omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est --
|
36 |
sine his omnibus non aedificatur civitas --
|
37 |
et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient --
|
38 |
super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur --
|
39 |
sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi --
|