| Chapter 35 |
1 |
qui conservat legem multiplicat orationem --
|
2 |
sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate --
|
3 |
et deprecatio recedere ab iniustitia --
|
4 |
[] --
|
5 |
[] --
|
6 |
non apparebis ante conspectum Dei vacuus --
|
7 |
haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt --
|
8 |
oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi --
|
9 |
sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus --
|
10 |
bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum --
|
11 |
in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas --
|
12 |
da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum --
|
13 |
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi --
|
14 |
noli offerre munera prava non enim suscipiet illa --
|
15 |
et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae --
|
16 |
non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet --
|
17 |
non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus --
|
18 |
nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio --
|
19 |
a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis --
|
20 |
qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit --
|
21 |
oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus --
|
22 |
et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum --
|
23 |
et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet --
|
24 |
donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius --
|
25 |
donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua --
|
26 |
speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis --
|