| Chapter 32 |
1 |
rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis --
|
2 |
curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe --
|
3 |
ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis --
|
4 |
loquere maior natu decet enim te --
|
5 |
primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica --
|
6 |
ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua --
|
7 |
gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini --
|
8 |
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino --
|
9 |
audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia --
|
10 |
adulescens loquere in tua causa vix --
|
11 |
si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum --
|
12 |
in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens --
|
13 |
in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris --
|
14 |
ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia --
|
15 |
et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude --
|
16 |
et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo --
|
17 |
et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis --
|
18 |
qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem --
|
19 |
qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea --
|
20 |
qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent --
|
21 |
peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem --
|
22 |
vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem --
|
23 |
etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur --
|
24 |
fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis --
|
25 |
in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum --
|
26 |
et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende --
|
27 |
in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum --
|
28 |
qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur --
|