| Chapter 29 |
1 |
de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat --
|
2 |
fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo --
|
3 |
confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est --
|
4 |
multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt --
|
5 |
donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam --
|
6 |
et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur --
|
7 |
si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem --
|
8 |
sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis --
|
9 |
et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam --
|
10 |
multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt --
|
11 |
verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum --
|
12 |
propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum --
|
13 |
perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem --
|
14 |
pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum --
|
15 |
conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo --
|
16 |
[] --
|
17 |
[] --
|
18 |
super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit --
|
19 |
vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi --
|
20 |
gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam --
|
21 |
repromissorem fugit peccator et inmundus --
|
22 |
bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se --
|
23 |
vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo --
|
24 |
repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris --
|
25 |
viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis --
|
26 |
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium --
|
27 |
recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas --
|
28 |
initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem --
|
29 |
melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio --
|
30 |
super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies --
|
31 |
vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os --
|
32 |
hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet --
|
33 |
transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros --
|
34 |
exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater --
|
35 |
gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris --
|