| Chapter 27 |
1 |
propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum --
|
2 |
si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis --
|
3 |
conteretur delictum --
|
4 |
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua --
|
5 |
si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius --
|
6 |
vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis --
|
7 |
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis --
|
8 |
ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum --
|
9 |
si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum --
|
10 |
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur --
|
11 |
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates --
|
12 |
homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur --
|
13 |
in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto --
|
14 |
narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati --
|
15 |
loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium --
|
16 |
effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis --
|
17 |
qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum --
|
18 |
dilige proximum et coniungere fide cum illo --
|
19 |
quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum --
|
20 |
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui --
|
21 |
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies --
|
22 |
non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est --
|
23 |
conligare et maledicti est concordatio --
|
24 |
denudare autem amici mysteria desperatio est --
|
25 |
annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet --
|
26 |
in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum --
|
27 |
multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum --
|
28 |
qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera --
|
29 |
et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo --
|
30 |
facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi --
|
31 |
inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi --
|
32 |
laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur --
|
33 |
ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum --
|