| Chapter 26 |
1 |
mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex --
|
2 |
mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit --
|
3 |
pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis --
|
4 |
divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris --
|
5 |
a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit --
|
6 |
delatura civitatis et collectio populi --
|
7 |
et calumniam mendacem super mortem omnia gravia --
|
8 |
dolor cordis et luctus mulier zelotypa --
|
9 |
in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans --
|
10 |
sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem --
|
11 |
mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur --
|
12 |
fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur --
|
13 |
in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se --
|
14 |
ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit --
|
15 |
sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat --
|
16 |
gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit --
|
17 |
disciplina illius datus Dei --
|
18 |
mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae --
|
19 |
gratia super gratiam mulier sancta et pudorata --
|
20 |
omnis autem ponderatio non est digna continentis animae --
|
21 |
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius --
|
22 |
lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem --
|
23 |
columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris --
|
24 |
fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae --
|
25 |
in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit --
|
26 |
vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus --
|
27 |
et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam --
|
28 |
duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae --
|