| Chapter 20 |
1 |
quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere --
|
2 |
concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem --
|
3 |
sic qui facit per vim iudicium inique --
|
4 |
quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens --
|
5 |
et est odibilis qui procax est ad loquendum --
|
6 |
est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis --
|
7 |
homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus --
|
8 |
qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur --
|
9 |
est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum --
|
10 |
est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex --
|
11 |
est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput --
|
12 |
est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum --
|
13 |
sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur --
|
14 |
datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt --
|
15 |
exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est --
|
16 |
hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi --
|
17 |
fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius --
|
18 |
qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum --
|
19 |
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum --
|
20 |
lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient --
|
21 |
homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit --
|
22 |
ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo --
|
23 |
est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur --
|
24 |
est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se --
|
25 |
est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis --
|
26 |
obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit --
|
27 |
potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt --
|
28 |
mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione --
|
29 |
verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis --
|
30 |
qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem --
|
31 |
xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum --
|
32 |
sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque --
|
33 |
melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam --
|