| Chapter 14 |
1 |
beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti --
|
2 |
felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua --
|
3 |
viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum --
|
4 |
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur --
|
5 |
qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis --
|
6 |
qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius --
|
7 |
et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam --
|
8 |
nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam --
|
9 |
insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam --
|
10 |
oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam --
|
11 |
fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer --
|
12 |
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur --
|
13 |
ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi --
|
14 |
non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat --
|
15 |
nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis --
|
16 |
da et accipe et iustifica animam tuam --
|
17 |
ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum --
|
18 |
omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi --
|
19 |
alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur --
|
20 |
omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso --
|
21 |
et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo --
|
22 |
beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei --
|
23 |
qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens --
|
24 |
qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens --
|
25 |
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum --
|
26 |
statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur --
|
27 |
protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet --
|