| Chapter 13 |
1 |
qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam --
|
2 |
pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris --
|
3 |
quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur --
|
4 |
dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit --
|
5 |
si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te --
|
6 |
si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te --
|
7 |
si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi --
|
8 |
et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te --
|
9 |
[] --
|
10 |
adtende ne seductus in stultitiam humilieris --
|
11 |
noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris --
|
12 |
advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit --
|
13 |
ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem --
|
14 |
ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis --
|
15 |
inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis --
|
16 |
cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas --
|
17 |
audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis --
|
18 |
omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua --
|
19 |
omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi --
|
20 |
omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur --
|
21 |
si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto --
|
22 |
quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem --
|
23 |
venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes --
|
24 |
et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper --
|
25 |
dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis --
|
26 |
diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum --
|
27 |
humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus --
|
28 |
dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent --
|
29 |
pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum --
|
30 |
bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii --
|
31 |
cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala --
|
32 |
vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore --
|