| Chapter 11 |
1 |
sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet --
|
2 |
non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo --
|
3 |
brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius --
|
4 |
in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius --
|
5 |
multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema --
|
6 |
multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum --
|
7 |
priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste --
|
8 |
priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui --
|
9 |
de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas --
|
10 |
fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris --
|
11 |
est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat --
|
12 |
est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate --
|
13 |
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum --
|
14 |
bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt --
|
15 |
[] --
|
16 |
[] --
|
17 |
datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum --
|
18 |
est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius --
|
19 |
in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus --
|
20 |
et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis --
|
21 |
sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce --
|
22 |
ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo --
|
23 |
facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem --
|
24 |
benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat --
|
25 |
ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona --
|
26 |
ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor --
|
27 |
in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum --
|
28 |
quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas --
|
29 |
malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius --
|
30 |
ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir --
|
31 |
non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi --
|
32 |
sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui --
|
33 |
bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam --
|
34 |
ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur --
|
35 |
adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum --
|
36 |
admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis --
|