| Chapter 10 |
1 |
iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit --
|
2 |
secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes --
|
3 |
rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium --
|
4 |
in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam --
|
5 |
in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum --
|
6 |
omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae --
|
7 |
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium --
|
8 |
regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos --
|
9 |
avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis --
|
10 |
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua --
|
11 |
omnis potentatus brevis via --
|
12 |
brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur --
|
13 |
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes --
|
14 |
initium superbiae hominis apostatare a Deo --
|
15 |
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem --
|
16 |
propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem --
|
17 |
sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis --
|
18 |
radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus --
|
19 |
terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum --
|
20 |
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra --
|
21 |
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu --
|
22 |
non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum --
|
23 |
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini --
|
24 |
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius --
|
25 |
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est --
|
26 |
non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem --
|
27 |
magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum --
|
28 |
servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur --
|
29 |
noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae --
|
30 |
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem --
|
31 |
fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum --
|
32 |
peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam --
|
33 |
pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam --
|
34 |
qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur --
|