| Chapter 1 |
1 |
senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem --
|
2 |
propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum --
|
3 |
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate --
|
4 |
gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre --
|
5 |
et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum --
|
6 |
et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis --
|
7 |
quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus --
|
8 |
videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis --
|
9 |
omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet --
|
10 |
si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis --
|
11 |
qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis --
|
12 |
plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit --
|