| Chapter 5 |
1 |
omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo --
|
2 |
in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus --
|
3 |
haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt --
|
4 |
quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra --
|
5 |
quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei --
|
6 |
hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas --
|
7 |
quia tres sunt qui testimonium dant --
|
8 |
Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt --
|
9 |
si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo --
|
10 |
qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo --
|
11 |
et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est --
|
12 |
qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet --
|
13 |
haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei --
|
14 |
et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos --
|
15 |
et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo --
|
16 |
qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget --
|
17 |
omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem --
|
18 |
scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum --
|
19 |
scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est --
|
20 |
et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna --
|