| Chapter 5 |
1 |
seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator --
|
2 |
pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie --
|
3 |
neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo --
|
4 |
et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam --
|
5 |
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam --
|
6 |
humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis --
|
7 |
omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis --
|
8 |
sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret --
|
9 |
cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri --
|
10 |
Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit --
|
11 |
ipsi imperium in saecula saeculorum amen --
|
12 |
per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state --
|
13 |
salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus --
|