| Chapter 10 |
1 |
umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere --
|
2 |
alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati --
|
3 |
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit --
|
4 |
inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata --
|
5 |
ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi --
|
6 |
holocaustomata et pro peccato non tibi placuit --
|
7 |
tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam --
|
8 |
superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur --
|
9 |
tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat --
|
10 |
in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel --
|
11 |
et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata --
|
12 |
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei --
|
13 |
de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius --
|
14 |
una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos --
|
15 |
contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit --
|
16 |
hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas --
|
17 |
et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius --
|
18 |
ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato --
|
19 |
habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi --
|
20 |
quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam --
|
21 |
et sacerdotem magnum super domum Dei --
|
22 |
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda --
|
23 |
teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit --
|
24 |
et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum --
|
25 |
non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem --
|
26 |
voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia --
|
27 |
terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios --
|
28 |
irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur --
|
29 |
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit --
|
30 |
scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum --
|
31 |
horrendum est incidere in manus Dei viventis --
|
32 |
rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum --
|
33 |
et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti --
|
34 |
nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam --
|
35 |
nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem --
|
36 |
patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem --
|
37 |
adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit --
|
38 |
iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae --
|
39 |
nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae --
|