| Chapter 4 |
1 |
timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse --
|
2 |
etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt --
|
3 |
ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis --
|
4 |
dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis --
|
5 |
et in isto rursum si introibunt in requiem meam --
|
6 |
quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem --
|
7 |
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra --
|
8 |
nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die --
|
9 |
itaque relinquitur sabbatismus populo Dei --
|
10 |
qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus --
|
11 |
festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum --
|
12 |
vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis --
|
13 |
et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo --
|
14 |
habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem --
|
15 |
non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato --
|
16 |
adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno --
|