| Chapter 3 |
1 |
admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse --
|
2 |
neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines --
|
3 |
eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem --
|
4 |
cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei --
|
5 |
non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti --
|
6 |
quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum --
|
7 |
ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae --
|
8 |
fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus --
|
9 |
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae --
|
10 |
hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita --
|
11 |
sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus --
|
12 |
cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare --
|
13 |
Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit --
|
14 |
discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi --
|