| Chapter 3 |
1 |
hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa --
|
2 |
et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti --
|
3 |
sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate --
|
4 |
proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei --
|
5 |
habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita --
|
6 |
ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis --
|
7 |
semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes --
|
8 |
quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem --
|
9 |
sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit --
|
10 |
tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam --
|
11 |
persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus --
|
12 |
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur --
|
13 |
mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes --
|
14 |
tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris --
|
15 |
et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu --
|
16 |
omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia --
|
17 |
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus --
|