| Chapter 1 |
1 |
Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae --
|
2 |
Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro --
|
3 |
sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent --
|
4 |
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide --
|
5 |
finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta --
|
6 |
a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium --
|
7 |
volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant --
|
8 |
scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur --
|
9 |
sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis --
|
10 |
fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur --
|
11 |
quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi --
|
12 |
gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio --
|
13 |
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate --
|
14 |
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu --
|
15 |
fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum --
|
16 |
sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam --
|
17 |
regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen --
|
18 |
hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam --
|
19 |
habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt --
|
20 |
ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare --
|