| Chapter 2 |
1 |
rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum --
|
2 |
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini --
|
3 |
ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis --
|
4 |
qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus --
|
5 |
non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis --
|
6 |
et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore --
|
7 |
nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat --
|
8 |
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui --
|
9 |
eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus --
|
10 |
et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent --
|
11 |
ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio --
|
12 |
ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati --
|
13 |
nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis --
|
14 |
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi --
|
15 |
itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram --
|
16 |
ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia --
|
17 |
exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono --
|