| Chapter 5 |
1 |
de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis --
|
2 |
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet --
|
3 |
cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient --
|
4 |
vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat --
|
5 |
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum --
|
6 |
igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus --
|
7 |
qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt --
|
8 |
nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis --
|
9 |
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum --
|
10 |
qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus --
|
11 |
propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis --
|
12 |
rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos --
|
13 |
ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis --
|
14 |
rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes --
|
15 |
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes --
|
16 |
semper gaudete --
|
17 |
sine intermissione orate --
|
18 |
in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis --
|
19 |
Spiritum nolite extinguere --
|
20 |
prophetias nolite spernere --
|
21 |
omnia autem probate quod bonum est tenete --
|
22 |
ab omni specie mala abstinete vos --
|
23 |
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur --
|
24 |
fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet --
|
25 |
fratres orate pro nobis --
|
26 |
salutate fratres omnes in osculo sancto --
|
27 |
adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus --
|