| Chapter 6 |
1 |
filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum --
|
2 |
honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione --
|
3 |
ut bene sit tibi et sis longevus super terram --
|
4 |
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini --
|
5 |
servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo --
|
6 |
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo --
|
7 |
cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus --
|
8 |
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber --
|
9 |
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum --
|
10 |
de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius --
|
11 |
induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli --
|
12 |
quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus --
|
13 |
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare --
|
14 |
state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae --
|
15 |
et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis --
|
16 |
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere --
|
17 |
et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei --
|
18 |
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis --
|
19 |
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii --
|
20 |
pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui --
|
21 |
ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino --
|
22 |
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra --
|
23 |
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo --
|