| Chapter 5 |
1 |
state et nolite iterum iugo servitutis contineri --
|
2 |
ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit --
|
3 |
testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae --
|
4 |
evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis --
|
5 |
nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus --
|
6 |
nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur --
|
7 |
currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire --
|
8 |
persuasio non est ex eo qui vocat vos --
|
9 |
modicum fermentum totam massam corrumpit --
|
10 |
ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille --
|
11 |
ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis --
|
12 |
utinam et abscidantur qui vos conturbant --
|
13 |
vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem --
|
14 |
omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum --
|
15 |
quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini --
|
16 |
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis --
|
17 |
caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis --
|
18 |
quod si spiritu ducimini non estis sub lege --
|
19 |
manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria --
|
20 |
idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae --
|
21 |
invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur --
|
22 |
fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas --
|
23 |
fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex --
|
24 |
qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis --
|
25 |
si vivimus spiritu spiritu et ambulemus --
|
26 |
non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes --
|